- SACELLARIUS
- SACELLARIUSEcclesiae Romnae ex praecipuis olim erat Pontificalis Palatii Ministris, thesauri custodiam sibicommissam habens, ex voce Sacellum, de qua vide supra, in Saccus. Eius, in procesfione Pontificis, meminit Ordo Romanus hôc ordidine, Post equum vero (Pontificis) hi sunt qui equitant, Vice dominunus, Vestiorius, Nomenclator atque Sacellarius. Quos postremos duos etiam supplicationes eorum, qui Papae in via occurrebant, audiisse ibid. legitur: Exspectat, usque dum possit audiri, et petitâ henedictione discutitur a Nomenclatore vel Sacellario causa eius, et ipsi indicant Pontisici et finiunt. Duravit id officium usque ad Hadrianum I. uti innuit Blondus, qui ab hoc Pontifice Paulum Romanum et Stephanum Sacellarium, ad Desiderium, Italiae Regem, missos fuisse, ait Decad. 2. l. 1. Vide quae de voce hac supra diximus, ut et in voce Sacellarius. At a Sacello; nome Officii in Ecclesia olim Constantinopolitana, distincti a Sacellarii munere; quippe cui Patriarchales carceres et Monialium clausurae seu sacella curae erant, Dominic. Macer in Hierolexico. ex Anastasio Synaita in Itinerar. Syriaco. Certe Sacellum primitus sacculus erat, seu marsupium, Graecis quoque ςακέλλιον dictum. Vide Caesarium Homil. 2. de Eleemos: Hinc pro thesauro; tandem pro loco sacro, sicut supra diximus in voce Capella: eo quod thesauri Principum in locis sacratioribus essent reconditi. etc. Iam tamen apud Festum, Sacella dicuntur, loca Diis sacrata sine tecto; Graecis περίβολοι. Latinis quoque Consepta; murô enim tantum claudebantur. Sic a sacer, erit sacellum: quae tamen duae notiones sequenti aevô in unam coaluisse videntur. Vide Salmas. ad Solin. p. 147. ut et supra, in voce Conseptum item Oratorium. Huiusmodi Sacella coronari olim, h. e. flore conspergi in sacris festivitatibus, consuevisse docet Propert. l. 4. Eleg. 4. v. 60.Flore sacella tego, verbenis compita velo,Et crepat ad veteres herbae Sabina focos.Quemadmodum et Templa, et antrum illud, unde Apollinea edebantur oracula, uti pluribus docet Car. Paschalius Coronar. l. 4. c. 18.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.